Jump to content

Page:Thesaurus Palaeohibernicus 2.djvu/64

From Wikisource
This page has been proofread.
18
Non-Biblical Glosses and Scholia.

decennouennalis, in quibus idem argumentum stabilitatem sui tenoris conseruare nequeat7, octauus uidelicet, et ximus, et nonus decimus, cui causam nutandi8 uaria facit ac dispersa per annum embolismorum insertio. Siquidem anno octauo luna Kalendarum Maiarum iuxta rationem quidem argumenti uicessima et octaua computatur, sed propter embolesmum, qui in Martio mense inseritur, XXVII probatur existere. Item in Kalendas Iulias iuxta argumentum XXX fieri potuit luna, sed propter adiectionem diei, quem superfluitas embolesmi attulerat, fit XXIX. Item anno XI· quia luna embolesmi pridie nonas Decembris accenditur, facit lunam in Kalendís Martiis xxmam esse et octauam, cum hanc ratio argumenti xxam nonam tunc existere doceat. Item anno9 xuiiiimo. quia luna embolesmi tertio die nonarum Martiarum incipit, cogit lunam in Kalendas Maias XXUIII computari, cum xxixmam secundum argumenti calculationem cantatur10, quo etiam anno ratio saltus lunaris, de quo in sequentibus dicemus, fidem eiusdem argumenti impugnat. Si enim ipsum argumentum iuxta Aegyptios a Septembrio mense, ubi principium est anni eorum, inchoaueris, necesse est, ut luna Iulii mensis eo anno11 XXVIIII dies ut nunquam alias habeat, uno uidelicet ratione12 saltús amíso et ob id luna Kalendarum Augustarum tertia reddatur, quae iuxta argumenti regulam secunda computabatur. Si uero iuxta hoc quod nós supra docuimus, a Ianuario principium argumenti sumere mauís, eodem ordine luna in Kalendas Decembres uiima incurrit, quae iuxta argumentum sexta fieri debuisse putabatur, quia nímirum luna Nouembri mensis unam amittit diem, et pro tregenta consuetís undetrigenta13 solum diebus cogitur esse contenta. Quae profecto omnia melius colloquendo quam scribendo docentur.

f. 32c

Non autem transitoriae commemorandum, quod hoc argumentum a Septimbrio quidam incipiunt1, ponentes eidem Septimbrio2 regulares ·u·, Octobrio .u., Nouembrio .uii., Decembrio .uii., cetera ut supra


7: .i. ar ni tosceli argumint acht bliadni sláin8: utmalligthe9: .i. forcenn noidecdi10: arcanar11: .i. isnoichtech ré niuil la aegyptacdu isinbliadinsin hicuiretar salt12: .i. hi .IIII. k. sep⏑13: .i. nóichtech

1: [in marg. sup.] aetas lunae inso for kl caichmís la aegyptacdu ⁊ isde rosaig indnomad[1] for kl ian⏑ archinn[2]2: .i. othosuch bliadne egiptacdae


7. i.e. for the argument ascertains nought but a whole year[3].9. i.e. end of the nineteen-years-cycle.11. i.e. with the Egyptians the month of July consisted of twenty-nine days in that year in which they put the leap.12. i.e. on the 29th of August.13. i.e. consisting of twenty-nine days.

1. aetas lunae this, on the calends of every month with the Egyptians, and thence the ninth (day of the moon) coincides with the following 1st of January.2. i.e. from the beginning of the Egyptian year.

  1. MS. īnͩmad/ o  
  2. Under lunae inso for is Ssimile (a probatio pennae, cf. p. 19 l. 8), in a continental hand and under nomad for is benerb (less likely besærb), and to the right of it benitte, Holder
  3. Was bliadan slán a technical term for a year without intercalation?