Jump to content

Page:Thesaurus Palaeohibernicus 2.djvu/68

From Wikisource
This page has been proofread.
22
Non-Biblical Glosses and Scholia.

trionem33c2 solaris occasus occasura est, nímirum non iuxta, sed supra solem sita est, quo inferiora eius illustrante, aequalia poene cornua ostendere[1] et instar nauis sopina ire uidetur. At reuerso post solstitium aestiuum ad inferiora et australia cursu solis, luna quoque illís nata mensibus, ad inferiora cursum tendat necesse est: unde fit ut quae ad australem partem solis, qui occiderat occasura est: absque ulla dubietate cum primo33c3 post occasum solis apparet, non iam supra illum[2] sed iuxta ilium ad meridiem posita uidetur. Atque ideo aquilonalia eius latera sole aspectante cernitur erecta progredi: semper enim luna auersís a sole cornibus, rotundam sui partem pandit ad illum, cuius ordine rationis agitur, ut quo dies longuior, eo sit luna noua excelsior et quo breuior atque ad meridiem decliuior est dies, eo deiectior33c4 noua luna cernatur​…​Eadem ratio est etiam lunae decrescentis quare matutino33c5 in exortu nunc exortu erecta, nunc sopina pareat. Eadem cur interdiu33c6 sæpe prona procedat: ní mirum solis cam radiis superiore ex loco tanguentibus. Non ergo lunae conuersio, quae naturalis est et fixa, potest futuri mensis portendere33c7 statum, sed qui curiosi sunt huiusmodi rerum, coloris uel eius uel solis uel caeli ipsius aut stellarum siue nubium motatione, uel aliis quibuslibet indiciis sepe statum ueris qui sit futurus explorant. Denique lunam quartam, si pura fuerit, neque obtusis33c8 cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis existimant et cetera talia.

XXVI. Qua ratione luna, cum sit situ inferior, superior sole aliquotiens uidetur. Nec mirari opus est, cum lunam per australia signa currentem multo inferius ac uicinius terrae quam solem, cum hisdem moratur in partibus, circuire uiderimus, quia uidelicet multo inferior non solum soli[3] sed et Veneri ac Mercurio, quae infimae stellarum33c8a sunt, luna in confinio aeris eius[4] turbulenti33c9 et puri decurrit aetheris.

f. 33d

Unde paucís intimandum est33d1 quod hunc lunae progressum ultra33d2 solem in utraque caeli plaga, et australi uidelicet et septentrionali, signiferi gignat latitudo33d3, Porro in australi ipsa quoque lunae eiusdera deiectio33d4 iuuet. Siquidem signifer idem tricentís33d5


33c2: sathuaid[5]33c3: innaphrím33c4: .i. ísliu33c5: [in marg.] .i. issed angné cetne foir oc diupirt intan adcither matin33c6: .i. fride33c7: dinaurchain33c8: .i. nélaib33c8a: .i. errantium33c9: [in marg. inf.] .i. inichtur aetheris ⁊ inochtur aeris

33d1: .i. is forcanti33d2: .i. sech33d3: [in marg.] .i. sírid inrindide ṅuile óhisul co huasal33d4: .i. intairinnud33d5: [in marg.] Cid arṅdid ísliu æscæ quam sol


3. in its prime.5. i.e. this is the same appearance on it a-waning when it is seen in the morning.7. that it portends[6].8. i.e. by clouds[7].9. i.e. in the lower part aetheris and in the upper part aeris.

3. i.e. it searches the whole zodiac from low to high.5. why the moon is lower quam sol.

  1. MS. ostendere/ꝓtendere
  2. over this is solem
  3. MS. soliͤ
  4. over this is huius in a continental hand
  5. leg. fathuaid?
  6. the Latin infinitive is mistranslated
  7. Here nélaib seems an instrumental pl. W. S.